monumenta.ch > Ioannes Saresberiensis > sectio 5

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Ioannes Saresberiensis, Polycraticus, 3, 7, 5
Nec est quod de suffragio ipsius desperes, quem muneribus pascis. Alimenta siquidem umbratilis gratiae, et nominis prostituti munuscula sunt, et nisi fuerint frequentata, amicitiae nomen interimunt. Frustra, de muneris quantitate praesumitur, nisi animam cupiditatis igne succensam, crebrae visitationis refrigerio temperes, et avaritiae iugem esuriem frequenti beneficiorum interpolatione demulceas. Aquilarum dicitur esse natura, ut cum stomachum pleniori refectione ingurgitaverint, in quintum decimum diem, vel, ut aliis placet, in quadragesimum suspendant esuriem, oblatorumque ciborum copiam aspernentur, una saturitate contentae. Sane longe alia conditio divitum, imo eorum qui venalem prostituunt gratiam.